Verskil tussen weergawes van "Willem van Tyrus"

4 209 grepe bygevoeg ,  10 jaar gelede
geen wysigingsopsomming nie
 
Willem het ontdek dat,die kroonprins, Boudewijn IV ‘n lepra lyer is. Die kind is op ‘n vroeё leeftyd al besmet. In Willem se tys het lepra ‘n oorbekende en doodelike siekte gewees, ampers soos Vigs in ons tyd. Die siekte het ook die naam van skande en armoede. Dat niemand minder as die kroonprins besmet was,was ‘n groot ramp.Teenwoordig is daar medikasie teen lepra, maar toe was daar nie sprake van nie. Boudewijn IV het tog nog 11 jaar regeer. Willem vertel, dat die siekte steeds erger en erger geword het.Tenslotte word Boudewijn blind en verlam. Boudewijn IV sterf in 1185. Kort hierna is Willem ook oorlede.
 
==Voetnote=
 
(1) Daar is enkele joodse - hebreeuwse getuies en nog drie latynse getuies wat oor die aanvalle op die Jode geskrywe het; die latyne is: Willem van Tyrus, Albert van Aken of Albert van Aix en Ekkehart van Aura; hierdie latyne is almal 13e eeuse skrywers.
(2) - (Hist. 1.29) .. turbae innumerabiles, et peditum manus infinita absque duce et rectore, passim et imprudenter incedentes. Erant tamen inter eos viri quidam nobiles, Thomas de Feria, Clarenbaldus de Vendoliolo, Willelmus Carpentarius, comes Hermanus, et alii nonnulli, quibus in nullo, disciplinae impatiens, subjiciebatur populus; sed neglecta prudentium et melius affectorum doctrina, passim et sine delectu per omnia libere discurrebant illicita. Unde factum est, ut cum in timore Domini iter debuissent inceptum peragere, et divinorum memores mandatorum, observata evangelica disciplina, pro Christo peregrinari, converterunt se ad insanias, et Judaeorum populum in civitatibus et oppidis per quae erat eis transitus, nil tale sibi verentem, et se habentem incautius, crudeliter obtruncabant.
(3) - (Hist. 19,2) His animi dotibus et bonis potioribus, de trahebant quaedam in eo notabilia, quae prius dictis nubem quamdam inducere videbantur.
Taciturnus enim erat ultra decens et eximiae urbanitatis expers.
Affabilitatis gratiam, quae maxime principibus subjectorum corda conciliat, penitus non habebat.
(..)
Lubrico etiam carnis, ut dicitur, impatienter laborans, quod ei clementer indulgeat Dominus, aliena attentare matrimonia dicebatur.
Libertatis quoque Ecclesiarum vehemens impugnator, earum patrimonia crebris et indebitis exactionibus, diebus suis, usque ad supremam exinanitionem attrivit.
(..)
Pucuniae cupidus supra quam regiam deceret honestatem.
(4) - (Hist. 19, 3) Corporis autem quadam favorabili statura quasi proportionaliter erat modificatus, ut mediocribus major et longissimis minor esset.
Facie venusta (..)
Oculis fulgentibus, mediae quantitatis.
Naso instar fratris aquilo decenter.
Capillo flavo, refugoque pusillum.
Barba, genas mentumque grata quadam plenitudine vestitus.
Risum tamen habebat incompositum et quo totus in ridendo concutiebatur.
(5) - (Hist. 19.3) Memini me semel, ab eo familiariter evocatum, dum in castello Tyrensi, febricula lenta, non multum periculose laboraret, horis quietis et lucido intervallo, sicut in interpolatis febribus solet contingere, secretius cum eo multa contulisse (..)
Inter quas unam nobis obtulit quaestionem, unde me multum movit interius,
tum, quia inusitatum erat illud quaeri, quia nec quaestione dignum videbatur, quod fides universalis edocebat et firmissime tradiderat credendum.
tum, quia animo graviter vulnus imprimebat, si princeps orthodoxus et orthodoxorum filius in re tam certa pateretur scrupulum et in conscientia dubitaret.
Quaesivit sane:
Si praeter doctrinam Salvatoris et sanctorum qui Christum secuti sunt, de qua non dubitabat, posset ratio inveniri, qua posset probari argumentis evidentibus et necessariis, resurrectionem futuram?
(6) - (Hist. 19.3) Sed ad propositum redeamus: pinguis erat supra modum, ita ut more femineo mamillas haberet, cingulo tenus prominentes; ceteras autem corporis partes manu traxerat natura laetior benigniore (..)
(7) - (Hist. 21,1) Accidit quod colludentibus pueris nobilium qui secum erant, et se invicem, ut mos est pueris lascivientibus, unguibus per manus et brachia vellicantibus, alii sensum doloris clamoribus significabant.
Ipse autem quasi doloris expers patienter nimis, quamvis ei coaetanei ejus non parcerent, supportabat.
(..)
credidi prius, de virtute patientiae et non ex insensibilitatis vitio procedere.
Vocansque eum, percunctari coepi, quidnam esset?
Tandemque comperi brachium ejus dexterum manumque eamdem, pro parte dimidia, obstupuisse, ita ut penitus vellicationes aut etiam morsus non sentiret.
(..)
Erat enim, ut processu temporis, ipso rerum experimento postea plenius cognovimus, amplioris et penitus incurabilis doloris initium, quod praemittebatur.
Quodque siccis oculis dicere non possumus, cum ad pubertatis annos coepit exsurgere, morbo elephantioso visus est periculosissime laborare, quo per dies singulos ingravescente nimium, extremitatibus maxime laesis et facie (..)
Anonieme gebruiker